VIATICUM

VIATICUM
VIATICUM
apud Tacitum, l. 1. Annal. c. 37. ubi de seditione legionum Germanicarum, Non abscessêre quintani unetvigesimanique, donec iisdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia solveretur: quid sit, ex seqq. pateit. Et quidem olim Viaticum Proconsulibus apud Romanos datum, cum in provincias irent. Postquam enim Comitiis Centuriatis, Consules in annum sequentem designati erant, rum alter Consulum, qui Magistratum gerebat, ad Senatum de provinciis referebat, quae futurae Consulares, quae Praetoriae essent: Quod ubi constitutum, tum illae, quae Consulares eratn, Consulibus designatis decernebantur, ut eas vel sortirentur vel inter se compararent. Hôc factô Consulatûs sui tempore Legem ad Populum per Curias congregatum ferebant de imperio militari, sine qua bellum gerere non poterant et sic Provinciae SC. ornabantur. Pertinebant autem ad ornamenta, latitudo Provinciae, magnitudo Exercitus, stipendium in milites, Viaticum in Legatos et cohortem, comitatus et coetera generis eiusdem; quae quidem, quoniam non omnibus eâdem amplitudine numerôque concessa sunt, propterea, cum ea decernebat Senatus, tum Provinciae aut Praesides ipsi ornari dicebantur. Ad Viaticum pertinebat annulus aureus, qui, teste Zonarâ, Magistratibus peregre prosiciscentibus de publico dabatur; Item vestes, vasa, vehicula, munus, tabernacula aliaque istiusmodi, quae instrumenta locata fuisse, indicio est P. Ventidius, qui, ut A. Gellius, l. 15. c. 4. scribit, victum quaesivit comparandis mulis, et vehicula Magistratibus, qui sortiti Provincias forent, praebenda publice conduxit, utpote ἐργολάβος et praebendorum manceps. Unde Cicero, 4. Verr. c. 5. Maiores nostri neminem, qui cum potestate aut legatione in Provinciam esset profectus, tam amentem fore putârunt, ut emeret argentum: dabatur enim de publico: aut vestem, praebebatur enim Legibus: mancipium putaverunt; quô et omnes utimur et non praebetur a Populo. Sanxerunt ne quis emeret mancipium, nisi demortui in locum. Vide quoque Livium, ubi ait, neminem ante L. Postumium Cos. in itinere faciundo ullis unquam sociis aut provincialibus, in ulla re oneri aut sumptui fuisse; quia Magistratus mulis tabernaculisque et omni aliô instrumentô militari fuerint ornati, l. 42. c. 1. Postea Augustus, sublatâ locatione publicâ, pecuniam eius locô dari constituit, teste Suetoniô, in eo et Dione Cassiô, l. 54. Itaque et Alexander Severus, ut tradit Capitolinus, c. 42. Veterum exemplô, argentô et necessariis, Magistratus, quos in provinciam mittebat, solebat instruere, ita ut Praesides Provinciarum acciperent argenti pondo vicena, phialas senas, mulos binos, equos binos, vestes forenses binas, domesticas singulas, aureos centenos, Coquos singulos. Quamquam ex verbis Appii apud Ciceronem, Fam. l. 1. conici posse videatur, extremis Rei publ. temporibus, eos, qui legem Curiatam non habuissent, rem quidem militarem attingere potuisse, Viaticô autem publicô fraudatos fuisse, atque ita suô sumptu in provincias ivisse, Ioh.
Rosinus, Antiqq. Rom. l. 7. c. 42. etc. Etiam peculium et facultates militum Viaticum signisicare, patet ex Sueronio, in Iulio, c. 68. Ingresso civile bellum Centuriones cuiusque Legionis singulos Equites e Viatico suo obtulerunt. Et Horatio, l. 2. Epist. 2. v. 26.
--- Luculli miles collecta Viatica mulcis
Aerummnis etc.
Sic Ulpianus, l. 17. ff. de reb. cred. Si filiusfamiliâs Viaticum suum mutuum dederit. Quamquam ibi in propriâ significatione accipi videatur, cum additur, cum studiorum causâ Romae ageret. Et magnum Viaticum P. Claudius, Annal. l. 1. pro magna facultare et paratu magno posuit, sed A. Gellius nove positum et ad Graecorum imirationem, qui ἐφόδιον, a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traduxerint, arguit, l. 17. c. 2. Athenis hospites quoque, cum reditum ad suos Lares pararent, inter alia xenia viaticô quoque fuisse instructos, diximus suô locô. Apud veteres Christianos ad sacra translara vox est, et Sacramenta duo, Baprismus ac S. Cena, ἐφόδια seu Viatica, quasi viae (talis enim vita nostra) subsidia vocata sunt. Hinc Baptismus, quod sola haec esset via ordmaria ad Christianismum, Ε᾿φόδιον passim appellatur et apud Greg. Naz. Baptista, Sacramentum administrans, ἐφοδιάζειν, Piaticô instruere, dicitur. Vide quoque Basilium, Homil. de S. Baptismo, ac Balsamonem ad Interr. Can. Tim. Episc. Alex. Et Cena Domini Viaticum dicta, tum respectu vitae huius, ad quam pie transigendam magnum instrumentum est, tum respectu mortis, quae ad futuram vitam via est. Can. 1. Concilii Niceni Εἴτις ἐξαδεύοι, τȏυ δεσποτικοῦ ἐφοδίου μὴ ἀποςτερείςθω, Si quis decedat, Dominicô viaticô ne fraudetur. Quô pactô indigitare Patres voluerunt, ex ordinatione Domini, utrumque Sacramentum ad salutem necessarium omnino esse. Quod cum quidam eousque, extendere inciperent, ut damnari crederent, quotquot neque Baptismi, neque Cenae fuissent participes facti adeoque et mortuos baptizarent, et symbola Eucharistiae, panem ac vinum, in os illis inderent, damnata consuetudo est Can. universalis Synodi Penthectae 83. et Carthaginensis apud Balsamonem, 9. ubi is error pluribus describitur. Vide Isaac. Casaub. Exercit. 16. contra Baron. §. 52. Hinc Viaticulum, apud Appuleium, Metamorph. l. 7. Viaticulum mihi corrasi: quâ voce, quod ad sumptum pater filiae destinaverat, venire Ulpiano, in l. 18. §. 1. in fin. ff. de iud. Brissonius ait.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Viaticum — • Among the ancient Greeks the custom prevailed of giving a supper to those setting out on a journey Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Viaticum     Viaticum      …   Catholic encyclopedia

  • Viaticum — is the term the Catholic Church and some Anglo Catholic Anglicans uses for the Eucharist (Communion) given to a dying person. It is not the same as the sacrament of the Anointing of the Sick, but rather it is the Eucharist administered in special …   Wikipedia

  • Viaticum — er et latinsk ord hvis egentlige betydning er rejsekost, proviant . I den romersk katolske kirke betegner viaticum den indviede hostie (alterets sakramente) som præsten giver til en døende. Flere danske ordbøger og leksika påstår at der desuden… …   Danske encyklopædi

  • viaticum — (n.) 1560s, from L. viaticum travelling money; provision for a journey, from via way (see VIA (Cf. via)) …   Etymology dictionary

  • Viaticum — Vi*at i*cum, n. [L., from viaticus, a. See {Viatic}.] 1. (Rom. Antiq.) An allowance for traveling expenses made to those who were sent into the provinces to exercise any office or perform any service. [1913 Webster] 2. Provisions for a journey.… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Viatĭcum — (lat.), 1) bei den Römern die abreisenden Freunden mit auf den Weg gegebenen Lebensmittel; 2) das den nach den Provinzen gehenden Statthaltern aus dem Staatsschatz gegebene Reisegeld; 3) das Geld, welches sich Soldaten im Kriege verdienten od.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Viaticum — Viaticum, ein Weg oder Zehrgeld, Zehrpfennig …   Damen Conversations Lexikon

  • Viaticum — Viaticum, lat., Reisegeld, Zehrpfennig; Wegzehrung (das einem Sterbenden gereichte Abendmahl) …   Herders Conversations-Lexikon

  • viaticum — (izg. viátikum) m DEFINICIJA 1. kat. posljednja pričest umirućem 2. zast. popudbina, putnina ETIMOLOGIJA lat.: putni trošak ← viare: putovati …   Hrvatski jezični portal

  • viaticum — ► NOUN (pl. viatica) ▪ the Eucharist as given to a person near or in danger of death. ORIGIN Latin, from via road …   English terms dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”